monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8
Ambrosius, Hexaemeron, 4, VII. <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. SHOW APPARATUS

0 Lunae mutatio rerum instabilitatem docet: at ipsa turpiter in moribus nostris exprimitur. Christi mysterium atque Ecclesiam eadem repraesentat: quam qui magicis cantibus de coelo detrahi credunt, irridendi.
31 Unde si miraris quomodo defectum luna patiatur, cum tantam vim mutationis habeat suae; considera et in eo magnum esse mysterium, quod eius exemplo cognoscis, o homo, nihil rerum humanarum et mundanae totius creaturae esse posse, quod non aliquando resolvatur. Nam si etiam luna, cui tantum Dominus commisit ministerium, ut illuminet orbem terrarum, et crescit, et deficit, deficiunt enim omnia quae ex nihilo orta usque ad perfectionem venerunt, iterum perfecta minuuntur, coelum enim et terra praeteribunt; cur non id moderationis assumimus, ut neque in adversis abiiciamus animum, qui enim omnia fecit ex nihilo, facile te quoque potens est ad summa et perfecta provehere; et rursum non extollamur in prosperis, neque in potestate aliqua nos, divitiisque iactemus, neque in viribus corporis, aut pulchritudine gloriemur, in quo est facilis corruptio, crebra mutatio, sed manentem in futurum animi gratiam persequamur. Nam si te lunae contristat occasus, quae se semper reparat ac reformat; multo magis contristare te debet, si anima profectu virtutis impleta cum fuerit, postea per inconstantiam mentis, atque incuriam a suo deflexa proposito studia sua saepe commutet, quod est insipientiae et inscientiae. Unde et Scriptura ait: Stultus ut luna mutatur. Et ideo sapiens non cum luna mutatur; sed permanebit cum sole. Unde non luna est particeps stultitiae; quia non luna mutatur ut stultus, sed stultus ut luna. Denique semen iusti sicut luna perfecta in aeternum manet, et testis in coelo fidelis. Aliud enim est fungi ministerio, aliud circumferri ingenio, et sensus infirmitate fixam non habere sententiam. Luna pro te laborat, et propter voluntatem Dei subdita est. Vanitati enim creatura subiecta est non sponte, sed propter eum, qui subiecit in spe. Illa ergo non sponte mutatur: tu sponte mutaris. Illa congemiscit et comparturit in sua mutatione: tu non intelligis, et gratularis frequenter. Illa tuam redemptionem frequenter exspectat, ut a communi totius creaturae servitio liberetur: tu et tuae redemptioni, et illius libertati affers impedimentum. Tuae ergo, non suae stultitiae est, quod dum tu exspectaris, et nec sero converteris, adhuc et illa mutatur.
32 Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis vivacitate. Minuitur luna, ut elementa repleat. Hoc est vere grande mysterium. Donavit hoc ei qui omnibus donavit gratiam. Exinanivit eam, ut repleat qui etiam se exinanivit, ut omnes repleret. Exinanivit enim se ut descenderet nobis: descendit nobis ut ascenderet omnibus. Ascendit enim, inquit, super omnes coelos ut impleret omnia. Itaque qui exinanitus advenerat, de plenitudine sua apostolos adimplevit. Unde unus ex his dicit: Nam de plenitudine eius omnes nos accepimus. Ergo annuntiavit luna mysterium Christi. Non mediocris in qua signum posuit suum: non mediocris quae typum dilectae habet Ecclesiae, quod significat Propheta dicens: orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis, donec tollatur luna. Et in Canticis Dominus de sua sponsa ait: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol? Et merito speciosa sicut luna Ecclesia, quae toto mundo refulsit, et tenebras saeculi huius illuminans dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Pulchre ait, Prospiciens, quasi suos de superiore prospectans, sicut habes: Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Prospiciens ergo Ecclesia, sicut luna defectus habet et ortus frequentes: sed defectibus suis crevit, et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur et confessorum martyriis coronatur. Haec est vera luna, quae de fratris sui luce perpetua lumen sibi immortalitatis et gratiae mutuatur. Fulget enim Ecclesia non suo, sed Christi lumine; et splendorem sibi arcessit de sole iustitiae, ut dicat: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus. Beata plane quae tantum insigne meruisti! Unde te non tuis neomeniis, sed typo Ecclesiae beatam dixerim. In illis enim servis, in hoc diligeris.
33 Quam ridiculum autem quod te plerumque credunt homines magicis carminibus posse deduci! Aniles istae fabulae, ac vulgi opiniones. Quis enim opus Dei tanto ministerio deputatum arbitraretur Chaldaicis superstitionibus posse tentari? Lapsus sit ille, qui se transfigurat in angelum lucis, et deductus voluntate propria, non carminum potestate. Sane et in hoc quasi Ecclesia putaris posse de loco tuo et statione deduci. Multi tentant Ecclesiam: sed sagae artis ei carmina nocere non possunt. Nihil incantatores valent, ubi Christi canticum quotidie decantatur. Habet incantatorem suum dominum Iesum, per quem magorum incantantium carmina, et serpentum venena evacuavit: et ipsa sicut serpens exaltatus devorat colubros Aegyptiorum; ferale licet carmen immurmuret, hebetatur in Christi nomine. Sic et Elymam magum Paulus non solum sagae artis infirmitate, sed etiam oculorum amissione caecavit. Sic Petrus Simonem alta coeli magico volatu petentem, dissoluta carminum potestate, deiecit et stravit.



Ambrosius, Hexaemeron, 4, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8